monumenta.ch > Plinius > sectio 145

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 144
{XXVIII} gloriam hac virtute Parthi quaerunt, famam apud Graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam Novellius Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum usque praeturae honoribus gestis, tribus congiis - unde et cognomen illi fuit - epotis uno impetu, spectante miraculi gratia Tiberio principe, in senecta iam severo atque etiam saevo alias.